Omitto iuris dictionem in libera civitate contra leges senatusque
consulta; caedes relinquo; libidines praetereo, quarum acerbissimum
extat indicium et ad insignem memoriam turpitudinis et paene ad iustum
odium imperii nostri, quod constat nobilissimas virgines se in puteos
abiecisse et morte voluntaria necessariam turpitudinem depulisse. Nec
haec idcirco omitto, quod non gravissima sint, sed quia nunc sine teste
dico.
Horum adventum praedocti speculationibus fidis rectores militum
tessera data sollemni armatos omnes celeri eduxere procursu et agiliter
praeterito Calycadni fluminis ponte, cuius undarum magnitudo murorum
adluit turres, in speciem locavere pugnandi. neque tamen exiluit
quisquam nec permissus est congredi. formidabatur enim flagrans vesania
manus et superior numero et ruitura sine respectu salutis in ferrum.
Haec igitur prima lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis honesta
petamus, amicorum causa honesta faciamus, ne exspectemus quidem, dum
rogemur; studium semper adsit, cunctatio absit; consilium vero dare
audeamus libere. Plurimum in amicitia amicorum bene suadentium valeat
auctoritas, eaque et adhibeatur ad monendum non modo aperte sed etiam
acriter, si res postulabit, et adhibitae pareatur.
Fieri, inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas, quid non
probes eius, a quo dissentias. quid enim me prohiberet Epicureum esse,
si probarem, quae ille diceret? cum praesertim illa perdiscere ludus
esset. Quam ob rem dissentientium inter se reprehensiones non sunt
vituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracundiae, contentiones
concertationesque in disputando pertinaces indignae philosophia mihi
videri solent.
Ex turba vero imae sortis et paupertinae in tabernis aliqui
pernoctant vinariis, non nulli velariis umbraculorum theatralium latent,
quae Campanam imitatus lasciviam Catulus in aedilitate sua suspendit
omnium primus; aut pugnaciter aleis certant turpi sono fragosis naribus
introrsum reducto spiritu concrepantes; aut quod est studiorum omnium
maximum ab ortu lucis ad vesperam sole fatiscunt vel pluviis, per
minutias aurigarum equorumque praecipua vel delicta scrutantes.
Pirates. La légende du drapeau noir ! - Julie Proust tanguy
Reviewed by Julien le Naufragé
on
21:15
Rating:
Reviewed by Julien le Naufragé
on
21:15
Rating:


Aucun commentaire: